Sapiens mulier ædificat domum suam ; insipiens exstructam quoque manibus destruet.● Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via.● In ore stulti virga superbiæ ; labia autem sapientium custodiunt eos.● Ubi non sunt boves, præsepe vacuum est ; ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis.● Testis fidelis non mentitur ; profert autem mendacium dolosus testis.● Quærit derisor sapientiam, et non invenit ; doctrina prudentium facilis.● Vade contra virum stultum, et nescit labia prudentiæ.● Sapientia callidi est intelligere viam suam, et imprudentia stultorum errans.● Stultus illudet peccatum, et inter justos morabitur gratia.● Cor quod novit amaritudinem animæ suæ, in gaudio ejus non miscebitur extraneus.● Domus impiorum delebitur : tabernacula vero justorum germinabunt.● Est via quæ videtur homini justa, novissima autem ejus deducunt ad mortem.● Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat.● Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus.● Innocens credit omni verbo ; astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni ; servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via ejus.● Sapiens timet, et declinat a malo ; stultus transilit, et confidit.● Impatiens operabitur stultitiam, et vir versutus odiosus est.● Possidebunt parvuli stultitiam, et exspectabunt astuti scientiam.● Jacebunt mali ante bonos, et impii ante portas justorum.● Etiam proximo suo pauper odiosus erit : amici vero divitum multi.● Qui despicit proximum suum peccat ; qui autem miseretur pauperis beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam diligit.● Errant qui operantur malum ; misericordia et veritas præparant bona.● In omni opere erit abundantia ; ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas.● Corona sapientium divitiæ eorum ; fatuitas stultorum imprudentia.● Liberat animas testis fidelis, et profert mendacia versipellis.● In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis ejus erit spes.● Timor Domini fons vitæ, ut declinent a ruina mortis.● In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ignominia principis.● Qui patiens est multa gubernatur prudentia ; qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam.● Vita carnium sanitas cordis ; putredo ossium invidia.● Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus ; honorat autem eum qui miseretur pauperis.● In malitia sua expelletur impius : sperat autem justus in morte sua.● In corde prudentis requiescit sapientia, et indoctos quosque erudiet.● Justitia elevat gentem ; miseros autem facit populos peccatum.● Acceptus est regi minister intelligens ; iracundiam ejus inutilis sustinebit.●
Proverbia 14
book root: 14d1359e…fa7f2d chapter root: c28a7282…74467b