Hominis est animam præparare, et Domini gubernare linguam.● Omnes viæ hominis patent oculis ejus ; spirituum ponderator est Dominus.● Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuæ.● Universa propter semetipsum operatus est Dominus ; impium quoque ad diem malum.● Abominatio Domini est omnis arrogans ; etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viæ bonæ facere justitiam ; accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias.● Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo.● Cum placuerint Domino viæ hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem.● Melius est parum cum justitia quam multi fructus cum iniquitate.● Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus ejus.● Divinatio in labiis regis ; in judicio non errabit os ejus.● Pondus et statera judicia Domini sunt, et opera ejus omnes lapides sacculi.● Abominabiles regi qui agunt impie, quoniam justitia firmatur solium.● Voluntas regum labia justa ; qui recta loquitur diligetur.● Indignatio regis nuntii mortis, et vir sapiens placabit eam.● In hilaritate vultus regis vita, et clementia ejus quasi imber serotinus.● Posside sapientiam, quia auro melior est, et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento.● Semita justorum declinat mala ; custos animæ suæ servat viam suam.● Contritionem præcedit superbia, et ante ruinam exaltatur spiritus.● Melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis.● Eruditus in verbo reperiet bona, et qui sperat in Domino beatus est.● Qui sapiens est corde appellabitur prudens, et qui dulcis eloquio majora percipiet.● Fons vitæ eruditio possidentis ; doctrina stultorum fatuitas.● Cor sapientis erudiet os ejus, et labiis ejus addet gratiam.● Favus mellis composita verba ; dulcedo animæ sanitas ossium.● Est via quæ videtur homini recta, et novissima ejus ducunt ad mortem.● Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum.● Vir impius fodit malum, et in labiis ejus ignis ardescit.● Homo perversus suscitat lites, et verbosus separat principes.● Vir iniquus lactat amicum suum, et ducit eum per viam non bonam.● Qui attonitis oculis cogitat prava, mordens labia sua perficit malum.● Corona dignitatis senectus, quæ in viis justitiæ reperietur.● Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo expugnatore urbium.● Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur.●
Proverbia 16
book root: 14d1359e…fa7f2d chapter root: 958d28ad…1b63e4