Melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum jurgio.● Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres hæreditatem dividet.● Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus.● Malus obedit linguæ iniquæ, et fallax obtemperat labiis mendacibus.● Qui despicit pauperem exprobrat factori ejus, et qui ruina lætatur alterius non erit impunitus.● Corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres eorum.● Non decent stultum verba composita, nec principem labium mentiens.● Gemma gratissima exspectatio præstolantis ; quocumque se vertit, prudenter intelligit.● Qui celat delictum quærit amicitias ; qui altero sermone repetit, separat fœderatos.● Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagæ apud stultum.● Semper jurgia quærit malus : angelus autem crudelis mittetur contra eum.● Expedit magis ursæ occurrere raptis fœtibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua.● Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo ejus.● Qui dimittit aquam caput est jurgiorum, et antequam patiatur contumeliam judicium deserit.● Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum.● Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit ? Qui altum facit domum suam quærit ruinam, et qui evitat discere incidet in mala.● Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur.● Stultus homo plaudet manibus, cum spoponderit pro amico suo.● Qui meditatur discordias diligit rixas, et qui exaltat ostium quærit ruinam.● Qui perversi cordis est non inveniet bonum, et qui vertit linguam incidet in malum.● Natus est stultus in ignominiam suam ; sed nec pater in fatuo lætabitur.● Animus gaudens ætatem floridam facit ; spiritus tristis exsiccat ossa.● Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas judicii.● In facie prudentis lucet sapientia ; oculi stultorum in finibus terræ.● Ira patris filius stultus, et dolor matris quæ genuit eum.● Non est bonum damnum inferre justo, nec percutere principem qui recta judicat.● Qui moderatur sermones suos doctus et prudens est, et pretiosi spiritus vir eruditus.● Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur, et si compresserit labia sua, intelligens.●
Proverbia 17
book root: 14d1359e…fa7f2d chapter root: f1653d4f…996bfa