Occasiones quærit qui vult recedere ab amico : omni tempore erit exprobrabilis.● Non recipit stultus verba prudentiæ, nisi ea dixeris quæ versantur in corde ejus.● Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit ; sed sequitur eum ignominia et opprobrium.● Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiæ.● Accipere personam impii non est bonum, ut declines a veritate judicii.● Labia stulti miscent se rixis, et os ejus jurgia provocat.● Os stulti contritio ejus, et labia ipsius ruina animæ ejus.● Verba bilinguis quasi simplicia, et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris. Pigrum dejicit timor ; animæ autem effeminatorum esurient.● Qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis.● Turris fortissima nomen Domini ; ad ipsum currit justus, et exaltabitur.● Substantia divitis urbs roboris ejus, et quasi murus validus circumdans eum.● Antequam conteratur, exaltatur cor hominis, et antequam glorificetur, humiliatur.● Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum.● Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam ; spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere ?● Cor prudens possidebit scientiam, et auris sapientium quærit doctrinam.● Donum hominis dilatat viam ejus, et ante principes spatium ei facit.● Justus prior est accusator sui : venit amicus ejus, et investigabit eum.● Contradictiones comprimit sors, et inter potentes quoque dijudicat.● Frater qui adjuvatur a fratre quasi civitas firma, et judicia quasi vectes urbium.● De fructu oris viri replebitur venter ejus, et genimina labiorum ipsius saturabunt eum.● Mors et vita in manu linguæ ; qui diligunt eam comedent fructus ejus.● Qui invenit mulierem bonam invenit bonum, et hauriet jucunditatem a Domino. Qui expellit mulierem bonam expellit bonum ; qui autem tenet adulteram stultus est et impius.● Cum obsecrationibus loquetur pauper, et dives effabitur rigide.● Vir amabilis ad societatem magis amicus erit quam frater.●
Proverbia 18
book root: 14d1359e…fa7f2d chapter root: 0305c8cd…624526