Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam dives torquens labia sua, et insipiens.● Ubi non est scientia animæ, non est bonum, et qui festinus est pedibus offendet.● Stultitia hominis supplantat gressus ejus, et contra Deum fervet animo suo.● Divitiæ addunt amicos plurimos ; a paupere autem et hi quos habuit separantur.● Testis falsus non erit impunitus, et qui mendacia loquitur non effugiet.● Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis.● Fratres hominis pauperis oderunt eum ; insuper et amici procul recesserunt ab eo. Qui tantum verba sectatur nihil habebit ;● qui autem possessor est mentis diligit animam suam, et custos prudentiæ inveniet bona.● Falsus testis non erit impunitus, et qui loquitur mendacia peribit.● Non decent stultum deliciæ, nec servum dominari principibus.● Doctrina viri per patientiam noscitur, et gloria ejus est iniqua prætergredi.● Sicut fremitus leonis, ita et regis ira, et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus.● Dolor patris filius stultus, et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier.● Domus et divitiæ dantur a parentibus ; a Domino autem proprie uxor prudens.● Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet.● Qui custodit mandatum custodit animam suam ; qui autem negligit viam suam mortificabitur.● Fœneratur Domino qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei.● Erudi filium tuum ; ne desperes : ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam.● Qui impatiens est sustinebit damnum, et cum rapuerit, aliud apponet.● Audi consilium, et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis.● Multæ cogitationes in corde viri ; voluntas autem Domini permanebit.● Homo indigens misericors est, et melior est pauper quam vir mendax.● Timor Domini ad vitam, et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessima.● Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum applicat eam.● Pestilente flagellato stultus sapientior erit ; si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam.● Qui affligit patrem, et fugat matrem, ignominiosus est et infelix.● Non cesses, fili, audire doctrinam, nec ignores sermones scientiæ.● Testis iniquus deridet judicium, et os impiorum devorat iniquitatem.● Parata sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes stultorum corporibus.●
Proverbia 19
book root: 14d1359e…fa7f2d chapter root: 003b2def…e4707e