Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas : quicumque his delectatur non erit sapiens.● Sicut rugitus leonis, ita et terror regis : qui provocat eum peccat in animam suam.● Honor est homini qui separat se a contentionibus ; omnes autem stulti miscentur contumeliis.● Propter frigus piger arare noluit ; mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi.● Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri ; sed homo sapiens exhauriet illud.● Multi homines misericordes vocantur ; virum autem fidelem quis inveniet ?● Justus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet.● Rex qui sedet in solio judicii dissipat omne malum intuitu suo.● Quis potest dicere : Mundum est cor meum ; purus sum a peccato ?● Pondus et pondus, mensura et mensura : utrumque abominabile est apud Deum.● Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera ejus.● Aurem audientem, et oculum videntem : Dominus fecit utrumque.● Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat : aperi oculos tuos, et saturare panibus.● Malum est, malum est, dicit omnis emptor ; et cum recesserit, tunc gloriabitur.● Est aurum et multitudo gemmarum, et vas pretiosum labia scientiæ.● Tolle vestimentum ejus qui fidejussor extitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo.● Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os ejus calculo.● Cogitationes consiliis roborantur, et gubernaculis tractanda sunt bella.● Ei qui revelat mysteria, et ambulat fraudulenter, et dilatat labia sua, ne commiscearis.● Qui maledicit patri suo et matri, extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris :● hæreditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit.● Ne dicas : Reddam malum : exspecta Dominum, et liberabit te.● Abominatio est apud Dominum pondus et pondus ; statera dolosa non est bona.● A Domino diriguntur gressus viri : quis autem hominum intelligere potest viam suam ?● Ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare.● Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem.● Lucerna Domini spiraculum hominis, quæ investigat omnia secreta ventris.● Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus ejus.● Exsultatio juvenum fortitudo eorum, et dignitas senum canities.● Livor vulneris absterget mala, et plagæ in secretioribus ventris.●
Proverbia 20
book root: 14d1359e…fa7f2d chapter root: 5d6691d1…34d416