Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini : quocumque voluerit, inclinabit illud.● Omnis via viri recta sibi videtur : appendit autem corda Dominus.● Facere misericordiam et judicium magis placet Domino quam victimæ.● Exaltatio oculorum est dilatatio cordis ; lucerna impiorum peccatum.● Cogitationes robusti semper in abundantia ; omnis autem piger semper in egestate est.● Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus et excors est, et impingetur ad laqueos mortis.● Rapinæ impiorum detrahent eos, quia noluerunt facere judicium.● Perversa via viri aliena est ; qui autem mundus est, rectum opus ejus.● Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi.● Anima impii desiderat malum : non miserebitur proximo suo.● Mulctato pestilente, sapientior erit parvulus, et si sectetur sapientem, sumet scientiam.● Excogitat justus de domo impii, ut detrahat impios a malo.● Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur.● Munus absconditum extinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam.● Gaudium justo est facere judicium, et pavor operantibus iniquitatem.● Vir qui erraverit a via doctrinæ in cœtu gigantum commorabitur.● Qui diligit epulas in egestate erit ; qui amat vinum et pinguia non ditabitur.● Pro justo datur impius, et pro rectis iniquus.● Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda.● Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi : et imprudens homo dissipabit illud.● Qui sequitur justitiam et misericordiam inveniet vitam, justitiam, et gloriam.● Civitatem fortium ascendit sapiens, et destruxit robur fiduciæ ejus.● Qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam.● Superbus et arrogans vocatur indoctus, qui in ira operatur superbiam.● Desideria occidunt pigrum : noluerunt enim quidquam manus ejus operari.● Tota die concupiscit et desiderat ; qui autem justus est, tribuet, et non cessabit.● Hostiæ impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere.● Testis mendax peribit ; vir obediens loquetur victoriam.● Vir impius procaciter obfirmat vultum suum ; qui autem rectus est corrigit viam suam.● Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.● Equus paratur ad diem belli ; Dominus autem salutem tribuit.●
Proverbia 21
book root: 14d1359e…fa7f2d chapter root: d1d3f0f2…cb1809