Quando sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quæ apposita sunt ante faciem tuam.● Et statue cultrum in gutture tuo : si tamen habes in potestate animam tuam.● Ne desideres de cibis ejus, in quo est panis mendacii.● Noli laborare ut diteris, sed prudentiæ tuæ pone modum.● Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere, quia facient sibi pennas quasi aquilæ, et volabunt in cælum.● Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos ejus :● quoniam in similitudinem arioli et conjectoris æstimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi ; et mens ejus non est tecum.● Cibos quos comederas evomes, et perdes pulchros sermones tuos.● In auribus insipientium ne loquaris, qui despicient doctrinam eloquii tui.● Ne attingas parvulorum terminos, et agrum pupillorum ne introëas :● propinquus enim illorum fortis est, et ipse judicabit contra te causam illorum.● Ingrediatur ad doctrinam cor tuum, et aures tuæ ad verba scientiæ.● Noli subtrahere a puero disciplinam : si enim percusseris eum virga, non morietur.● Tu virga percuties eum, et animam ejus de inferno liberabis.● Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus, gaudebit tecum cor meum :● et exsultabunt renes mei, cum locuta fuerint rectum labia tua.● Non æmuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die :● quia habebis spem in novissimo, et præstolatio tua non auferetur.● Audi, fili mi, et esto sapiens, et dirige in via animum tuum.● Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt :● quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur, et vestietur pannis dormitatio.● Audi patrem tuum, qui genuit te, et ne contemnas cum senuerit mater tua.● Veritatem eme, et noli vendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam.● Exsultat gaudio pater justi ; qui sapientem genuit, lætabitur in eo.● Gaudeat pater tuus et mater tua, et exsultet quæ genuit te.● Præbe, fili mi, cor tuum mihi, et oculi tui vias meas custodiant.● Fovea enim profunda est meretrix, et puteus angustus aliena.● Insidiatur in via quasi latro, et quos incautos viderit, interficiet.● Cui væ ? cujus patri væ ? cui rixæ ? cui foveæ ? cui sine causa vulnera ? cui suffusio oculorum ?● nonne his qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis ?● Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus : ingreditur blande,● sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet.● Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa.● Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo.● Et dices : Verberaverunt me, sed non dolui ; traxerunt me, et ego non sensi. Quando evigilabo, et rursus vina reperiam ?●
Proverbia 23
book root: 14d1359e…fa7f2d chapter root: 70feb509…2b1d31