Ne æmuleris viros malos, nec desideres esse cum eis :● quia rapinas meditatur mens eorum, et fraudes labia eorum loquuntur.● Sapientia ædificabitur domus, et prudentia roborabitur.● In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima.● Vir sapiens fortis est, et vir doctus robustus et validus :● quia cum dispositione initur bellum, et erit salus ubi multa consilia sunt.● Excelsa stulto sapientia ; in porta non aperiet os suum.● Qui cogitat mala facere stultus vocabitur :● cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor.● Si desperaveris lassus in die angustiæ, imminuetur fortitudo tua.● Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses.● Si dixeris : Vires non suppetunt ; qui inspector est cordis ipse intelligit : et servatorem animæ tuæ nihil fallit, reddetque homini juxta opera sua.● Comede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo.● Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ : quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit.● Ne insidieris, et quæras impietatem in domo justi, neque vastes requiem ejus.● Septies enim cadet justus, et resurget : impii autem corruent in malum.● Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas, et in ruina ejus ne exsultet cor tuum :● ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam.● Ne contendas cum pessimis, nec æmuleris impios :● quoniam non habent futurorum spem mali, et lucerna impiorum extinguetur.● Time Dominum, fili mi, et regem, et cum detractoribus non commiscearis :● quoniam repente consurget perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit ?● Hæc quoque sapientibus. Cognoscere personam in judicio non est bonum.● Qui dicunt impio : Justus es : maledicent eis populi, et detestabuntur eos tribus.● Qui arguunt eum laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio.● Labia deosculabitur qui recta verba respondet.● Præpara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum, ut postea ædifices domum tuam.● Ne sis testis frustra contra proximum tuum, nec lactes quemquam labiis tuis.● Ne dicas : Quomodo fecit mihi, sic faciam ei ; reddam unicuique secundum opus suum.● Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti :● et ecce totum repleverant urticæ, et operuerant superficiem ejus spinæ, et maceria lapidum destructa erat.● Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam.● Parum, inquam, dormies, modicum dormitabis ; pauxillum manus conseres ut quiescas :● et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus.●
Proverbia 24
book root: 14d1359e…fa7f2d chapter root: f69ed00b…04c40a