Hæ quoque parabolæ Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiæ regis Juda.● Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem.● Cælum sursum, et terra deorsum, et cor regum inscrutabile.● Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum.● Aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur justitia thronus ejus.● Ne gloriosus appareas coram rege, et in loco magnorum ne steteris.● Melius est enim ut dicatur tibi : Ascende huc, quam ut humilieris coram principe.● Quæ viderunt oculi tui ne proferas in jurgio cito, ne postea emendare non possis, cum dehonestaveris amicum tuum.● Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo ne reveles :● ne forte insultet tibi cum audierit, et exprobrare non cesset. Gratia et amicitia liberant : quas tibi serva, ne exprobrabilis fias.● Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo.● Inauris aurea, et margaritum fulgens, qui arguit sapientem et aurem obedientem.● Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei qui misit eum : animam ipsius requiescere facit.● Nubes, et ventus, et pluviæ non sequentes, vir gloriosus et promissa non complens.● Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet duritiam.● Mel invenisti : comede quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud.● Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, nequando satiatus oderit te.● Jaculum, et gladius, et sagitta acuta, homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium.● Dens putridus, et pes lassus, qui sperat super infideli in die angustiæ,● et amittit pallium in die frigoris. Acetum in nitro, qui cantat carmina cordi pessimo. Sicut tinea vestimento, et vermis ligno, ita tristitia viri nocet cordi.● Si esurierit inimicus tuus, ciba illum ; si sitierit, da ei aquam bibere :● prunas enim congregabis super caput ejus, et Dominus reddet tibi.● Ventus aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem.● Melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi.● Aqua frigida animæ sitienti, et nuntius bonus de terra longinqua.● Fons turbatus pede et vena corrupta, justus cadens coram impio.● Sicut qui mel multum comedit non est ei bonum, sic qui scrutator est majestatis opprimetur a gloria.● Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum.●
Proverbia 25
book root: 14d1359e…fa7f2d chapter root: 7891d7f6…63c6a8