Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur.● In multiplicatione justorum lætabitur vulgus ; cum impii sumpserint principatum, gemet populus.● Vir qui amat sapientiam lætificat patrem suum ; qui autem nutrit scorta perdet substantiam.● Rex justus erigit terram ; vir avarus destruet eam.● Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus ejus.● Peccantem virum iniquum involvet laqueus, et justus laudabit atque gaudebit.● Novit justus causam pauperum ; impius ignorat scientiam.● Homines pestilentes dissipant civitatem ; sapientes vero avertunt furorem.● Vir sapiens si cum stulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem.● Viri sanguinum oderunt simplicem ; justi autem quærunt animam ejus.● Totum spiritum suum profert stultus ; sapiens differt, et reservat in posterum.● Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios.● Pauper et creditor obviaverunt sibi : utriusque illuminator est Dominus.● Rex qui judicat in veritate pauperes, thronus ejus in æternum firmabitur.● Virga atque correptio tribuit sapientiam ; puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundit matrem suam.● In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera, et justi ruinas eorum videbunt.● Erudi filium tuum, et refrigerabit te, et dabit delicias animæ tuæ.● Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus ; qui vero custodit legem beatus est.● Servus verbis non potest erudiri, quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit.● Vidisti hominem velocem ad loquendum ? stultitia magis speranda est quam illius correptio.● Qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea sentiet eum contumacem.● Vir iracundus provocat rixas, et qui ad indignandum facilis est erit ad peccandum proclivior.● Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria.● Qui cum fure participat odit animam suam ; adjurantem audit, et non indicat.● Qui timet hominem cito corruet ; qui sperat in Domino sublevabitur.● Multi requirunt faciem principis, et judicium a Domino egreditur singulorum.● Abominantur justi virum impium, et abominantur impii eos qui in recta sunt via. Verbum custodiens filius extra perditionem erit.●
Proverbia 29
book root: 14d1359e…fa7f2d chapter root: 62bd1949…dd0b38