Verba Congregantis, filii Vomentis. Visio quam locutus est vir cum quo est Deus, et qui Deo secum morante confortatus, ait :● Stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum.● Non didici sapientiam, et non novi scientiam sanctorum.● Quis ascendit in cælum, atque descendit ? quis continuit spiritum in manibus suis ? quis colligavit aquas quasi in vestimento ? quis suscitavit omnes terminos terræ ? quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti ?● Omnis sermo Dei ignitus : clypeus est sperantibus in se.● Ne addas quidquam verbis illius, et arguaris, inveniarisque mendax.● Duo rogavi te : ne deneges mihi antequam moriar :● vanitatem et verba mendacia longe fac a me ; mendicitatem et divitias ne dederis mihi : tribue tantum victui meo necessaria,● ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam : Quis est Dominus ? aut egestate compulsus, furer, et perjurem nomen Dei mei.● Ne accuses servum ad dominum suum, ne forte maledicat tibi, et corruas.● Generatio quæ patri suo maledicit, et quæ matri suæ non benedicit ;● generatio quæ sibi munda videtur, et tamen non est lota a sordibus suis ;● generatio cujus excelsi sunt oculi, et palpebræ ejus in alta surrectæ ;● generatio quæ pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus.● Sanguisugæ duæ sunt filiæ, dicentes : Affer, affer. Tria sunt insaturabilia, et quartum quod numquam dicit : Sufficit.● Infernus, et os vulvæ, et terra quæ non satiatur aqua : ignis vero numquam dicit : Sufficit.● Oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suæ, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilæ !● Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro :● viam aquilæ in cælo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari, et viam viri in adolescentia.● Talis est et via mulieris adulteræ, quæ comedit, et tergens os suum dicit : Non sum operata malum.● Per tria movetur terra, et quartum non potest sustinere :● per servum, cum regnaverit ; per stultum, cum saturatus fuerit cibo ;● per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta ; et per ancillam, cum fuerit hæres dominæ suæ.● Quatuor sunt minima terræ, et ipsa sunt sapientiora sapientibus :● formicæ, populus infirmus, qui præparat in messe cibum sibi ;● lepusculus, plebs invalida, qui collocat in petra cubile suum ;● regem locusta non habet, et egreditur universa per turmas suas ;● stellio manibus nititur, et moratur in ædibus regis.● Tria sunt quæ bene gradiuntur, et quartum quod incedit feliciter :● leo, fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum ;● gallus succinctus lumbos ; et aries ; nec est rex, qui resistat ei.● Est qui stultus apparuit postquam elevatus est in sublime ; si enim intellexisset, ori suo imposuisset manum.● Qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum ; et qui vehementer emungit elicit sanguinem ; et qui provocat iras producit discordias.●
Proverbia 30
book root: 14d1359e…fa7f2d chapter root: ab0a6c28…544808