Verba Lamuelis regis. Visio qua erudivit eum mater sua.● Quid, dilecte mi ? quid, dilecte uteri mei ? quid, dilecte votorum meorum ?● Ne dederis mulieribus substantiam tuam, et divitias tuas ad delendos reges.● Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas ;● et ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum, et mutent causam filiorum pauperis.● Date siceram mœrentibus, et vinum his qui amaro sunt animo.● Bibant, et obliviscantur egestatis suæ, et doloris sui non recordentur amplius.● Aperi os tuum muto, et causis omnium filiorum qui pertranseunt.● Aperi os tuum, decerne quod justum est, et judica inopem et pauperem.● Mulierem fortem quis inveniet ? procul et de ultimis finibus pretium ejus.● Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit.● Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitæ suæ.● Quæsivit lanam et linum, et operata est consilia manuum suarum.● Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum.● Et de nocte surrexit, deditque prædam domesticis suis, et cibaria ancillis suis.● Consideravit agrum, et emit eum ; de fructu manuum suarum plantavit vineam.● Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum.● Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus ; non extinguetur in nocte lucerna ejus.● Manum suam misit ad fortia, et digiti ejus apprehenderunt fusum.● Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem.● Non timebit domui suæ a frigoribus nivis ; omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus.● Stragulatam vestem fecit sibi ; byssus et purpura indumentum ejus.● Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terræ.● Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit Chananæo.● Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo.● Os suum aperuit sapientiæ, et lex clementiæ in lingua ejus.● Consideravit semitas domus suæ, et panem otiosa non comedit.● Surrexerunt filii ejus, et beatissimam prædicaverunt ; vir ejus, et laudavit eam.● Multæ filiæ congregaverunt divitias ; tu supergressa es universas.● Fallax gratia, et vana est pulchritudo : mulier timens Dominum, ipsa laudabitur.● Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus.●
Proverbia 31
book root: 14d1359e…fa7f2d chapter root: a886736e…0d02b4