Oratio pauperis, cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam.● Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat.● Non avertas faciem tuam a me : in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam ; in quacumque die invocavero te, velociter exaudi me.● Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt.● Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum.● A voce gemitus mei adhæsit os meum carni meæ.● Similis factus sum pellicano solitudinis ; factus sum sicut nycticorax in domicilio.● Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto.● Tota die exprobrabant mihi inimici mei, et qui laudabant me adversum me jurabant :● quia cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam,● a facie iræ et indignationis tuæ : quia elevans allisisti me.● Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut fœnum arui.● Tu autem, Domine, in æternum permanes, et memoriale tuum in generationem et generationem.● Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus :● quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus, et terræ ejus miserebuntur.● Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terræ gloriam tuam :● quia ædificavit Dominus Sion, et videbitur in gloria sua.● Respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum.● Scribantur hæc in generatione altera, et populus qui creabitur laudabit Dominum.● Quia prospexit de excelso sancto suo ; Dominus de cælo in terram aspexit :● ut audiret gemitus compeditorum ; ut solveret filios interemptorum :● ut annuntient in Sion nomen Domini, et laudem ejus in Jerusalem :● in conveniendo populos in unum, et reges, ut serviant Domino.● Respondit ei in via virtutis suæ : Paucitatem dierum meorum nuntia mihi :● ne revoces me in dimidio dierum meorum, in generationem et generationem anni tui.● Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt cæli.● Ipsi peribunt, tu autem permanes ; et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur ;● tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.● Filii servorum tuorum habitabunt, et semen eorum in sæculum dirigetur.●
Psalmi 101
book root: 79f234c4…ba5d71 chapter root: a8c76299…7edd7a