Ipsi David. Benedic, anima mea, Domino, et omnia quæ intra me sunt nomini sancto ejus.● Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus.● Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis ; qui sanat omnes infirmitates tuas :● qui redimit de interitu vitam tuam ; qui coronat te in misericordia et miserationibus :● qui replet in bonis desiderium tuum ; renovabitur ut aquilæ juventus tua :● faciens misericordias Dominus, et judicium omnibus injuriam patientibus.● Notas fecit vias suas Moysi ; filiis Israël voluntates suas.● Miserator et misericors Dominus : longanimis, et multum misericors.● Non in perpetuum irascetur, neque in æternum comminabitur.● Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.● Quoniam secundum altitudinem cæli a terra, corroboravit misericordiam suam super timentes se ;● quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras.● Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se.● Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum ; recordatus est quoniam pulvis sumus.● Homo, sicut fœnum dies ejus ; tamquam flos agri, sic efflorebit :● quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet, et non cognoscet amplius locum suum.● Misericordia autem Domini ab æterno, et usque in æternum super timentes eum. Et justitia illius in filios filiorum,● his qui servant testamentum ejus, et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea.● Dominus in cælo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur.● Benedicite Domino, omnes angeli ejus : potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum ejus.● Benedicite Domino, omnes virtutes ejus ; ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus.● Benedicite Domino, omnia opera ejus : in omni loco dominationis ejus, benedic, anima mea, Domino.●
Psalmi 102
book root: 79f234c4…ba5d71 chapter root: 80cf2fc5…ec167d