Ipsi David intellectus. Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.● Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus.● Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die.● Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, conversus sum in ærumna mea, dum configitur spina.● Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi : Confitebor adversum me injustitiam meam Domino ; et tu remisisti impietatem peccati mei.● Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt.● Tu es refugium meum a tribulatione quæ circumdedit me ; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me.● Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris ; firmabo super te oculos meos.● Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te.● Multa flagella peccatoris ; sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.● Lætamini in Domino, et exsultate, justi ; et gloriamini, omnes recti corde.●
Psalmi 31
book root: 79f234c4…ba5d71 chapter root: 0b0bb607…c81972