Psalmus David. Exsultate, justi, in Domino ; rectos decet collaudatio.● Confitemini Domino in cithara ; in psalterio decem chordarum psallite illi.● Cantate ei canticum novum ; bene psallite ei in vociferatione.● Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide.● Diligit misericordiam et judicium ; misericordia Domini plena est terra.● Verbo Domini cæli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.● Congregans sicut in utre aquas maris ; ponens in thesauris abyssos.● Timeat Dominum omnis terra ; ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.● Quoniam ipse dixit, et facta sunt ; ipse mandavit et creata sunt.● Dominus dissipat consilia gentium ; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum.● Consilium autem Domini in æternum manet ; cogitationes cordis ejus in generatione et generationem.● Beata gens cujus est Dominus Deus ejus ; populus quem elegit in hæreditatem sibi.● De cælo respexit Dominus ; vidit omnes filios hominum.● De præparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram :● qui finxit sigillatim corda eorum ; qui intelligit omnia opera eorum.● Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ.● Fallax equus ad salutem ; in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur.● Ecce oculi Domini super metuentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus :● ut eruat a morte animas eorum, et alat eos in fame.● Anima nostra sustinet Dominum, quoniam adjutor et protector noster est.● Quia in eo lætabitur cor nostrum, et in nomine sancto ejus speravimus.● Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.●
Psalmi 32
book root: 79f234c4…ba5d71 chapter root: 8d7edf36…3cd262