Psalmus David, in rememorationem de sabbato.● Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me :● quoniam sagittæ tuæ infixæ sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam.● Non est sanitas in carne mea, a facie iræ tuæ ; non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum :● quoniam iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum, et sicut onus grave gravatæ sunt super me.● Putruerunt et corruptæ sunt cicatrices meæ, a facie insipientiæ meæ.● Miser factus sum et curvatus sum usque in finem ; tota die contristatus ingrediebar.● Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea.● Afflictus sum, et humiliatus sum nimis ; rugiebam a gemitu cordis mei.● Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus.● Cor meum conturbatum est ; dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.● Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt ; et qui juxta me erant, de longe steterunt : et vim faciebant qui quærebant animam meam.● Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates, et dolos tota die meditabantur.● Ego autem, tamquam surdus, non audiebam ; et sicut mutus non aperiens os suum.● Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones.● Quoniam in te, Domine, speravi ; tu exaudies me, Domine Deus meus.● Quia dixi : Nequando supergaudeant mihi inimici mei ; et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt.● Quoniam ego in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper.● Quoniam iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo.● Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me : et multiplicati sunt qui oderunt me inique.● Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi, quoniam sequebar bonitatem.● Ne derelinquas me, Domine Deus meus ; ne discesseris a me.● Intende in adjutorium meum, Domine Deus salutis meæ.●
Psalmi 37
book root: 79f234c4…ba5d71 chapter root: 18d04d88…d23ff9