Psalmus David, cum esset in deserto Idumææ.● Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea ; quam multipliciter tibi caro mea !● In terra deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.● Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te.● Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas.● Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum.● Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te.● Quia fuisti adjutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo.● Adhæsit anima mea post te ; me suscepit dextera tua.● Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam : introibunt in inferiora terræ ;● tradentur in manus gladii : partes vulpium erunt.● Rex vero lætabitur in Deo ; laudabuntur omnes qui jurant in eo : quia obstructum est os loquentium iniqua.●
Psalmi 62
book root: 79f234c4…ba5d71 chapter root: 66789784…3b915b