Psalmus Asaph. Quam bonus Israël Deus, his qui recto sunt corde !● Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei :● quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns.● Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum.● In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur.● Ideo tenuit eos superbia ; operti sunt iniquitate et impietate sua.● Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum ; transierunt in affectum cordis.● Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam ; iniquitatem in excelso locuti sunt.● Posuerunt in cælum os suum, et lingua eorum transivit in terra.● Ideo convertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis.● Et dixerunt : Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso ?● Ecce ipsi peccatores, et abundantes in sæculo obtinuerunt divitias.● Et dixi : Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas,● et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis.● Si dicebam : Narrabo sic ; ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.● Existimabam ut cognoscerem hoc ; labor est ante me :● donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum.● Verumtamen propter dolos posuisti eis ; dejecisti eos dum allevarentur.● Quomodo facti sunt in desolationem ? subito defecerunt : perierunt propter iniquitatem suam.● Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.● Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt ;● et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi :● ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum.● Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me.● Quid enim mihi est in cælo ? et a te quid volui super terram ?● Defecit caro mea et cor meum ; Deus cordis mei, et pars mea, Deus in æternum.● Quia ecce qui elongant se a te peribunt ; perdidisti omnes qui fornicantur abs te.● Mihi autem adhærere Deo bonum est ; ponere in Domino Deo spem meam : ut annuntiem omnes prædicationes tuas in portis filiæ Sion.●
Psalmi 72
book root: 79f234c4…ba5d71 chapter root: 71f6141e…7bf736