Intellectus Asaph. Ut quid, Deus, repulisti in finem, iratus est furor tuus super oves pascuæ tuæ ?● Memor esto congregationis tuæ, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam hæreditatis tuæ, mons Sion, in quo habitasti in eo.● Leva manus tuas in superbias eorum in finem : quanta malignatus est inimicus in sancto !● Et gloriati sunt qui oderunt te in medio solemnitatis tuæ ; posuerunt signa sua, signa :● et non cognoverunt sicut in exitu super summum. Quasi in silva lignorum securibus● exciderunt januas ejus in idipsum ; in securi et ascia dejecerunt eam.● Incenderunt igni sanctuarium tuum ; in terra polluerunt tabernaculum nominis tui.● Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul : Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra.● Signa nostra non vidimus ; jam non est propheta ; et nos non cognoscet amplius.● Usquequo, Deus, improperabit inimicus ? irritat adversarius nomen tuum in finem ?● Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem ?● Deus autem rex noster ante sæcula : operatus est salutem in medio terræ.● Tu confirmasti in virtute tua mare ; contribulasti capita draconum in aquis.● Tu confregisti capita draconis ; dedisti eum escam populis Æthiopum.● Tu dirupisti fontes et torrentes ; tu siccasti fluvios Ethan.● Tuus est dies, et tua est nox ; tu fabricatus es auroram et solem.● Tu fecisti omnes terminos terræ ; æstatem et ver tu plasmasti ea.● Memor esto hujus : inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum.● Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.● Respice in testamentum tuum, quia repleti sunt qui obscurati sunt terræ domibus iniquitatum.● Ne avertatur humilis factus confusus ; pauper et inops laudabunt nomen tuum.● Exsurge, Deus, judica causam tuam ; memor esto improperiorum tuorum, eorum quæ ab insipiente sunt tota die.● Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum : superbia eorum qui te oderunt ascendit semper.●
Psalmi 73
book root: 79f234c4…ba5d71 chapter root: 2bf7bba8…891d09