In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph.● Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum ; narrabimus mirabilia tua.● Cum accepero tempus, ego justitias judicabo.● Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea : ego confirmavi columnas ejus.● Dixi iniquis : Nolite inique agere : et delinquentibus : Nolite exaltare cornu :● nolite extollere in altum cornu vestrum ; nolite loqui adversus Deum iniquitatem.● Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus :● quoniam Deus judex est. Hunc humiliat, et hunc exaltat :● quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc ; verumtamen fæx ejus non est exinanita : bibent omnes peccatores terræ.● Ego autem annuntiabo in sæculum ; cantabo Deo Jacob :● et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua justi.●
Psalmi 74
book root: 79f234c4…ba5d71 chapter root: 96462e97…5fd3c1