In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios.● Notus in Judæa Deus ; in Israël magnum nomen ejus.● Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion.● Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum.● Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis ;● turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.● Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos.● Tu terribilis es ; et quis resistet tibi ? ex tunc ira tua.● De cælo auditum fecisti judicium : terra tremuit et quievit● cum exsurgeret in judicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terræ.● Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiæ cogitationis diem festum agent tibi.● Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera : terribili,● et ei qui aufert spiritum principum : terribili apud reges terræ.●
Psalmi 75
book root: 79f234c4…ba5d71 chapter root: 6200b888…9d769d