In finem, pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph.● Exsultate Deo adjutori nostro ; jubilate Deo Jacob.● Sumite psalmum, et date tympanum ; psalterium jucundum cum cithara.● Buccinate in neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestræ :● quia præceptum in Israël est, et judicium Deo Jacob.● Testimonium in Joseph posuit illud, cum exiret de terra Ægypti ; linguam quam non noverat, audivit.● Divertit ab oneribus dorsum ejus ; manus ejus in cophino servierunt.● In tribulatione invocasti me, et liberavi te. Exaudivi te in abscondito tempestatis ; probavi te apud aquam contradictionis.● Audi, populus meus, et contestabor te. Israël, si audieris me,● non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum.● Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti. Dilata os tuum, et implebo illud.● Et non audivit populus meus vocem meam, et Israël non intendit mihi.● Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum ; ibunt in adinventionibus suis.● Si populus meus audisset me, Israël si in viis meis ambulasset,● pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam.● Inimici Domini mentiti sunt ei, et erit tempus eorum in sæcula.● Et cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos.●
Psalmi 80
book root: 79f234c4…ba5d71 chapter root: 5559f270…b73a95