jessetree

Psalmi 81

book root: 79f234c4…ba5d71 chapter root: 3bd9460d…899d05

Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum ; in medio autem deos dijudicat. Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis ? Judicate egeno et pupillo ; humilem et pauperem justificate. Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate. Nescierunt, neque intellexerunt ; in tenebris ambulant : movebuntur omnia fundamenta terræ. Ego dixi : Dii estis, et filii Excelsi omnes. Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis. Surge, Deus, judica terram, quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus.