Filiis Core. Psalmus cantici. Fundamenta ejus in montibus sanctis ;● diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.● Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei !● Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me ; ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum, hi fuerunt illic.● Numquid Sion dicet : Homo et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus ?● Dominus narrabit in scripturis populorum et principum, horum qui fuerunt in ea.● Sicut lætantium omnium habitatio est in te.●
Psalmi 86
book root: 79f234c4…ba5d71 chapter root: b2f562af…4a37ff