Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Ezrahitæ.● Domine, Deus salutis meæ, in die clamavi et nocte coram te.● Intret in conspectu tuo oratio mea, inclina aurem tuam ad precem meam.● Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit.● Æstimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adjutorio,● inter mortuos liber ; sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua repulsi sunt.● Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis.● Super me confirmatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me.● Longe fecisti notos meos a me ; posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum, et non egrediebar ;● oculi mei languerunt præ inopia. Clamavi ad te, Domine, tota die ; expandi ad te manus meas.● Numquid mortuis facies mirabilia ? aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi ?● Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione ?● Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua ? et justitia tua in terra oblivionis ?● Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea præveniet te.● Ut quid, Domine, repellis orationem meam ; avertis faciem tuam a me ?● Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea ; exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus.● In me transierunt iræ tuæ, et terrores tui conturbaverunt me :● circumdederunt me sicut aqua tota die ; circumdederunt me simul.● Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria.●
Psalmi 87
book root: 79f234c4…ba5d71 chapter root: 18f0b3e6…c28674