Intellectus Ethan Ezrahitæ.● Misericordias Domini in æternum cantabo ; in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo.● Quoniam dixisti : In æternum misericordia ædificabitur in cælis ; præparabitur veritas tua in eis.● Disposui testamentum electis meis ; juravi David servo meo :● Usque in æternum præparabo semen tuum, et ædificabo in generationem et generationem sedem tuam.● Confitebuntur cæli mirabilia tua, Domine ; etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum.● Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino ; similis erit Deo in filiis Dei ?● Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt.● Domine Deus virtutum, quis similis tibi ? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.● Tu dominaris potestati maris ; motum autem fluctuum ejus tu mitigas.● Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum ; in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos.● Tui sunt cæli, et tua est terra : orbem terræ, et plenitudinem ejus tu fundasti ;● aquilonem et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt :● tuum brachium cum potentia. Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua :● justitia et judicium præparatio sedis tuæ : misericordia et veritas præcedent faciem tuam.● Beatus populus qui scit jubilationem : Domine, in lumine vultus tui ambulabunt,● et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in justitia tua exaltabuntur.● Quoniam gloria virtutis eorum tu es, et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum.● Quia Domini est assumptio nostra, et sancti Israël regis nostri.● Tunc locutus es in visione sanctis tuis, et dixisti : Posui adjutorium in potente, et exaltavi electum de plebe mea.● Inveni David, servum meum ; oleo sancto meo unxi eum.● Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum.● Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei.● Et concidam a facie ipsius inimicos ejus, et odientes eum in fugam convertam.● Et veritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur cornu ejus.● Et ponam in mari manum ejus, et in fluminibus dexteram ejus.● Ipse invocabit me : Pater meus es tu, Deus meus, et susceptor salutis meæ.● Et ego primogenitum ponam illum, excelsum præ regibus terræ.● In æternum servabo illi misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi.● Et ponam in sæculum sæculi semen ejus, et thronum ejus sicut dies cæli.● Si autem dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint ;● si justitias meas profanaverint, et mandata mea non custodierint :● visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum ;● misericordiam autem meam non dispergam ab eo, neque nocebo in veritate mea,● neque profanabo testamentum meum : et quæ procedunt de labiis meis non faciam irrita.● Semel juravi in sancto meo, si David mentiar :● semen ejus in æternum manebit. Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo,● et sicut luna perfecta in æternum, et testis in cælo fidelis.● Tu vero repulisti et despexisti ; distulisti christum tuum.● Evertisti testamentum servi tui ; profanasti in terra sanctuarium ejus.● Destruxisti omnes sepes ejus ; posuisti firmamentum ejus formidinem.● Diripuerunt eum omnes transeuntes viam ; factus est opprobrium vicinis suis.● Exaltasti dexteram deprimentium eum ; lætificasti omnes inimicos ejus.● Avertisti adjutorium gladii ejus, et non es auxiliatus ei in bello.● Destruxisti eum ab emundatione, et sedem ejus in terram collisisti.● Minorasti dies temporis ejus ; perfudisti eum confusione.● Usquequo, Domine, avertis in finem ? exardescet sicut ignis ira tua ?● Memorare quæ mea substantia : numquid enim vane constituisti omnes filios hominum ?● Quis est homo qui vivet et non videbit mortem ? eruet animam suam de manu inferi ?● Ubi sunt misericordiæ tuæ antiquæ, Domine, sicut jurasti David in veritate tua ?● Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo, multarum gentium :● quod exprobraverunt inimici tui, Domine ; quod exprobraverunt commutationem christi tui.● Benedictus Dominus in æternum. Fiat, fiat.●
Psalmi 88
book root: 79f234c4…ba5d71 chapter root: d8fa4062…46315d