Oratio Moysi, hominis Dei. Domine, refugium factus es nobis a generatione in generationem.● Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis, a sæculo et usque in sæculum tu es, Deus.● Ne avertas hominem in humilitatem : et dixisti : Convertimini, filii hominum.● Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quæ præteriit : et custodia in nocte● quæ pro nihilo habentur, eorum anni erunt.● Mane sicut herba transeat ; mane floreat, et transeat ; vespere decidat, induret, et arescat.● Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus.● Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo ; sæculum nostrum in illuminatione vultus tui.● Quoniam omnes dies nostri defecerunt, et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur ;● dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor ; quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur.● Quis novit potestatem iræ tuæ, et præ timore tuo iram tuam● dinumerare ? Dexteram tuam sic notam fac, et eruditos corde in sapientia.● Convertere, Domine ; usquequo ? et deprecabilis esto super servos tuos.● Repleti sumus mane misericordia tua ; et exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris.● Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti ; annis quibus vidimus mala.● Respice in servos tuos et in opera tua, et dirige filios eorum.● Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos, et opus manuum nostrarum dirige.●
Psalmi 89
book root: 79f234c4…ba5d71 chapter root: 6083c1f4…7ec26c