Laus cantici ipsi David. Venite, exsultemus Domino ; jubilemus Deo salutari nostro ;● præoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei :● quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos.● Quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitudines montium ipsius sunt ;● quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus ejus formaverunt.● Venite, adoremus, et procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos :● quia ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus.● Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra● sicut in irritatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri : probaverunt me, et viderunt opera mea.● Quadraginta annis offensus fui generationi illi, et dixi : Semper hi errant corde.● Et isti non cognoverunt vias meas : ut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam.●
Psalmi 94
book root: 79f234c4…ba5d71 chapter root: fd7da711…5adfa3