jessetree

Psalmi 95

book root: 79f234c4…ba5d71 chapter root: f4ac439e…c944b1

Canticum ipsi David, quando domus ædificabatur post captivitatem. Cantate Domino canticum novum ; cantate Domino omnis terra. Cantate Domino, et benedicite nomini ejus ; annuntiate de die in diem salutare ejus. Annuntiate inter gentes gloriam ejus ; in omnibus populis mirabilia ejus. Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis : terribilis est super omnes deos. Quoniam omnes dii gentium dæmonia ; Dominus autem cælos fecit. Confessio et pulchritudo in conspectu ejus ; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus. Afferte Domino, patriæ gentium, afferte Domino gloriam et honorem ; afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus ; adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra ; dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur ; judicabit populos in æquitate. Lætentur cæli, et exsultet terra ; commoveatur mare et plenitudo ejus ; gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum a facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terræ in æquitate, et populos in veritate sua.