Dixerunt enim cogitantes apud se non recte : Exiguum et cum tædio est tempus vitæ nostræ, et non est refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis.● Quia ex nihilo nati sumus, et post hoc erimus tamquam non fuerimus. Quoniam fumus flatus est in naribus nostris, et sermo scintilla ad commovendum cor nostrum :● qua extincta, cinis erit corpus nostrum, et spiritus diffundetur tamquam mollis aër ; et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur quæ fugata est a radiis solis, et a calore illius aggravata.● Et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum.● Umbræ enim transitus est tempus nostrum, et non est reversio finis nostri : quoniam consignata est, et nemo revertitur.● Venite ergo, et fruamur bonis quæ sunt, et utamur creatura tamquam in juventute celeriter.● Vino pretioso et unguentis nos impleamus, et non prætereat nos flos temporis.● Coronemus nos rosis antequam marcescant ; nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra :● nemo nostrum exsors sit luxuriæ nostræ. Ubique relinquamus signa lætitiæ, quoniam hæc est pars nostra, et hæc est sors.● Opprimamus pauperem justum, et non parcamus viduæ, nec veterani revereamur canos multi temporis :● sit autem fortitudo nostra lex justitiæ ; quod enim infirmum est, inutile invenitur.● Circumveniamus ergo justum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris, et improperat nobis peccata legis, et diffamat in nos peccata disciplinæ nostræ.● Promittit se scientiam Dei habere, et filium Dei se nominat.● Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum.● Gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatæ sunt viæ ejus.● Tamquam nugaces æstimati sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis, et præfert novissima justorum, et gloriatur patrem se habere Deum.● Videamus ergo si sermones illius veri sint, et tentemus quæ ventura sunt illi, et sciemus quæ erunt novissima illius.● Si enim est verus filius Dei, suscipiet illum, et liberabit eum de manibus contrariorum.● Contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus reverentiam ejus, et probemus patientiam illius.● Morte turpissima condemnemus eum ; erit enim ei respectus ex sermonibus illius.● Hæc cogitaverunt, et erraverunt : excæcavit enim illos malitia eorum.● Et nescierunt sacramenta Dei : neque mercedem speraverunt justitiæ, nec judicaverunt honorem animarum sanctarum.● Quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem, et ad imaginem similitudinis suæ fecit illum.● Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum :● imitantur autem illum qui sunt ex parte illius.●
Sapientia 2
book root: 125e6dde…1d014d chapter root: afb8c406…f51f56