Justorum autem animæ in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis.● Visi sunt oculis insipientium mori, et æstimata est afflictio exitus illorum,● et quod a nobis est iter exterminium ; illi autem sunt in pace :● etsi coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est.● In paucis vexati sunt, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se.● Tamquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos, et in tempore erit respectus illorum.● Fulgebunt justi et tamquam scintillæ in arundineto discurrent.● Judicabunt nationes, et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum.● Qui confidunt in illo intelligent veritatem, et fideles in dilectione acquiescent illi, quoniam donum et pax est electis ejus.● Impii autem secundum quæ cogitaverunt correptionem habebunt : qui neglexerunt justum, et a Domino recesserunt.● Sapientiam enim et disciplinam qui abjicit infelix est : et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum.● Mulieres eorum insensatæ sunt, et nequissimi filii eorum.● Maledicta creatura eorum, quoniam felix est sterilis ; et incoinquinata, quæ nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum ;● et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem, nec cogitavit adversus Deum nequissima : dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Dei acceptissima.● Bonorum enim laborum gloriosus est fructus, et quæ non concidat radix sapientiæ.● Filii autem adulterorum in inconsummatione erunt, et ab iniquo thoro semen exterminabitur.● Et si quidem longæ vitæ erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore erit novissima senectus illorum :● et si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem, nec in die agnitionis allocutionem.● Nationis enim iniquæ diræ sunt consummationes.●
Sapientia 3
book root: 125e6dde…1d014d chapter root: 74b3a564…dc45f4