O quam pulchra est casta generatio, cum claritate ! immortalis est enim memoria illius, quoniam et apud Deum nota est, et apud homines.● Cum præsens est, imitantur illam, et desiderant eam cum se eduxerit ; et in perpetuum coronata triumphat, incoinquinatorum certaminum præmium vincens.● Multigena autem impiorum multitudo non erit utilis, et spuria vitulamina non dabunt radices altas, nec stabile firmamentum collocabunt.● Etsi in ramis in tempore germinaverint, infirmiter posita, a vento commovebuntur, et a nimietate ventorum eradicabuntur.● Confringentur enim rami inconsummati ; et fructus illorum inutiles et acerbi ad manducandum, et ad nihilum apti.● Ex iniquis enim somnis filii qui nascuntur, testes sunt nequitiæ adversus parentes in interrogatione sua.● Justus autem si morte præoccupatus fuerit, in refrigerio erit ;● senectus enim venerabilis est non diuturna, neque annorum numero computata : cani autem sunt sensus hominis,● et ætas senectutis vita immaculata.● Placens Deo factus est dilectus, et vivens inter peccatores translatus est.● Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus, aut ne fictio deciperet animam illius.● Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona, et inconstantia concupiscentiæ transvertit sensum sine malitia.● Consummatus in brevi, explevit tempora multa ;● placita enim erat Deo anima illius : propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum. Populi autem videntes, et non intelligentes, nec ponentes in præcordiis talia,● quoniam gratia Dei et misericordia est in sanctos ejus, et respectus in electos illius.● Condemnat autem justus mortuus vivos impios, et juventus celerius consummata longam vitam injusti.● Videbunt enim finem sapientis, et non intelligent quid cogitaverit de illo Deus, et quare munierit illum Dominus.● Videbunt, et contemnent eum ; illos autem Dominus irridebit.● Et erunt post hæc decidentes sine honore, et in contumelia inter mortuos in perpetuum : quoniam disrumpet illos inflatos sine voce, et commovebit illos a fundamentis, et usque ad supremum desolabuntur, et erunt gementes, et memoria illorum peribit.● Venient in cogitatione peccatorum suorum timidi, et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum.●
Sapientia 4
book root: 125e6dde…1d014d chapter root: 4a326926…e47d07