Tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eorum.● Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatæ salutis ;● dicentes intra se, pœnitentiam agentes, et præ angustia spiritus gementes : Hi sunt quos habuimus aliquando in derisum, et in similitudinem improperii.● Nos insensati, vitam illorum æstimabamus insaniam, et finem illorum sine honore ;● ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est.● Ergo erravimus a via veritatis, et justitiæ lumen non luxit nobis, et sol intelligentiæ non est ortus nobis.● Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles : viam autem Domini ignoravimus.● Quid nobis profuit superbia ? aut divitiarum jactantia quid contulit nobis ?● Transierunt omnia illa tamquam umbra, et tamquam nuntius percurrens,● et tamquam navis quæ pertransit fluctuantem aquam, cujus cum præterierit non est vestigium invenire, neque semitam carinæ illius in fluctibus ;● aut tamquam avis quæ transvolat in aëre, cujus nullum invenitur argumentum itineris, sed tantum sonitus alarum verberans levem ventum, et scindens per vim itineris aërem : commotis alis transvolavit, et post hoc nullum signum invenitur itineris illius ;● aut tamquam sagitta emissa in locum destinatum, divisus aër continuo in se reclusus est, ut ignoretur transitus illius :● sic et nos nati continuo desivimus esse ; et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere, in malignitate autem nostra consumpti sumus.● Talia dixerunt in inferno hi qui peccaverunt :● quoniam spes impii tamquam lanugo est quæ a vento tollitur, et tamquam spuma gracilis quæ a procella dispergitur, et tamquam fumus qui a vento diffusus est, et tamquam memoria hospitis unius diei prætereuntis.● Justi autem in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum, et cogitatio illorum apud Altissimum.● Ideo accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini : quoniam dextera sua teget eos, et brachio sancto suo defendet illos.● Accipiet armaturam zelus illius, et armabit creaturam ad ultionem inimicorum.● Induet pro thorace justitiam, et accipiet pro galea judicium certum ;● sumet scutum inexpugnabile æquitatem.● Acuet autem duram iram in lanceam, et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos.● Ibunt directe emissiones fulgurum, et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur, et ad certum locum insilient.● Et a petrosa ira plenæ mittentur grandines ; excandescet in illos aqua maris, et flumina concurrent duriter.● Contra illos stabit spiritus virtutis, et tamquam turbo venti dividet illos ; et ad eremum perducet omnem terram iniquitas illorum, et malignitas evertet sedes potentium.●
Sapientia 5
book root: 125e6dde…1d014d chapter root: 8285f962…e11639