Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus, et ex genere terreni illius qui prior factus est : et in ventre matris figuratus sum caro ;● decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine : ex semine hominis, et delectamento somni conveniente.● Et ego natus accepi communem aërem, et in similiter factam decidi terram, et primam vocem similem omnibus emisi plorans.● In involumentis nutritus sum, et curis magnis :● nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium.● Unus ergo introitus est omnibus ad vitam, et similis exitus.● Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus ; et invocavi, et venit in me spiritus sapientiæ :● et præposui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse duxi in comparatione illius.● Nec comparavi illi lapidem pretiosum, quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tamquam lutum æstimabitur argentum in conspectu illius.● Super salutem et speciem dilexi illam, et proposui pro luce habere illam, quoniam inextinguibile est lumen illius.● Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius ;● et lætatus sum in omnibus, quoniam antecedebat me ista sapientia, et ignorabam quoniam horum omnium mater est.● Quam sine fictione didici, et sine invidia communico, et honestatem illius non abscondo.● Infinitus enim thesaurus est hominibus ; quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiæ Dei, propter disciplinæ dona commendati.● Mihi autem dedit Deus dicere ex sententia, et præsumere digna horum quæ mihi dantur : quoniam ipse sapientiæ dux est, et sapientium emendator.● In manu enim illius et nos et sermones nostri, et omnis sapientia, et operum scientia, et disciplina.● Ipse enim dedit mihi horum quæ sunt scientiam veram, ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutes elementorum,● initium, et consummationem, et medietatem temporum, vicissitudinum permutationes, et commutationes temporum,● anni cursus, et stellarum dispositiones,● naturas animalium, et iras bestiarum, vim ventorum, et cogitationes hominum, differentias virgultorum, et virtutes radicum.● Et quæcumque sunt absconsa et improvisa didici : omnium enim artifex docuit me sapientia.● Est enim in illa spiritus intelligentiæ, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, disertus, mobilis, incoinquinatus, certus, suavis, amans bonum, acutus, quem nihil vetat, benefaciens,● humanus, benignus, stabilis, certus, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens, et qui capiat omnes spiritus, intelligibilis, mundus, subtilis.● Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia : attingit autem ubique propter suam munditiam.● Vapor est enim virtutis Dei, et emanatio quædam est claritatis omnipotentis Dei sincera, et ideo nihil inquinatum in eam incurrit :● candor est enim lucis æternæ, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius.● Et cum sit una, omnia potest ; et in se permanens omnia innovat : et per nationes in animas sanctas se transfert ; amicos Dei et prophetas constituit.● Neminem enim diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia inhabitat.● Est enim hæc speciosior sole, et super omnem dispositionem stellarum : luci comparata, invenitur prior.● Illi enim succedit nox ; sapientiam autem non vincit malitia.●
Sapientia 7
book root: 125e6dde…1d014d chapter root: 889d7e2d…61a0e5