Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter.● Hanc amavi, et exquisivi a juventute mea, et quæsivi sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum formæ illius.● Generositatem illius glorificat, contubernium habens Dei ; sed et omnium Dominus dilexit illam.● Doctrix enim est disciplinæ Dei, et electrix operum illius.● Et si divitiæ appetuntur in vita, quid sapientia locupletius quæ operatur omnia ?● Si autem sensus operatur, quis horum quæ sunt magis quam illa est artifex ?● Et si justitiam quis diligit, labores hujus magnas habent virtutes : sobrietatem enim et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus.● Et si multitudinem scientiæ desiderat quis, scit præterita, et de futuris æstimat ; scit versutias sermonum, et dissolutiones argumentorum ; signa et monstra scit antequam fiant, et eventus temporum et sæculorum.● Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum, sciens quoniam mecum communicabit de bonis, et erit allocutio cogitationis et tædii mei.● Habebo propter hanc claritatem ad turbas, et honorem apud seniores juvenis ;● et acutus inveniar in judicio, et in conspectu potentium admirabilis ero, et facies principum mirabuntur me :● tacentem me sustinebunt, et loquentem me respicient, et sermocinante me plura, manus ori suo imponent.● Præterea habebo per hanc immortalitatem, et memoriam æternam his qui post me futuri sunt relinquam.● Disponam populos, et nationes mihi erunt subditæ :● timebunt me audientes reges horrendi. In multitudine videbor bonus, et in bello fortis.● Intrans in domum meam, conquiescam cum illa : non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec tædium convictus illius, sed lætitiam et gaudium.● Hæc cogitans apud me et commemorans in corde meo, quoniam immortalitas est in cognatione sapientiæ,● et in amicitia illius delectatio bona, et in operibus manuum illius honestas sine defectione, et in certamine loquelæ illius sapientia, et præclaritas in communicatione sermonum ipsius : circuibam quærens, ut mihi illam assumerem.● Puer autem eram ingeniosus, et sortitus sum animam bonam.● Et cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum.● Et ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det ; et hoc ipsum erat sapientiæ, scire cujus esset hoc donum : adii Dominum, et deprecatus sum illum, et dixi ex totis præcordiis meis :●
Sapientia 8
book root: 125e6dde…1d014d chapter root: bdcf30aa…3d2483