Deus patrum meorum, et Domine misericordiæ, qui fecisti omnia verbo tuo,● et sapientia tua constituisti hominem, ut dominaretur creaturæ quæ a te facta est,● ut disponat orbem terrarum in æquitate et justitia, et in directione cordis judicium judicet :● da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam, et noli me reprobare a pueris tuis :● quoniam servus tuus sum ego, et filius ancillæ tuæ ; homo infirmus, et exigui temporis, et minor ad intellectum judicii et legum.● Nam etsi quis erit consummatus inter filios hominum, si ab illo abfuerit sapientia tua, in nihilum computabitur.● Tu elegisti me regem populo tuo, et judicem filiorum tuorum et filiarum :● et dixisti me ædificare templum in monte sancto tuo, et in civitate habitationis tuæ altare : similitudinem tabernaculi sancti tui quod præparasti ab initio.● Et tecum sapientia tua, quæ novit opera tua, quæ et affuit tunc cum orbem terrarum faceres, et sciebat quid esset placitum oculis tuis, et quid directum in præceptis tuis.● Mitte illam de cælis sanctis tuis, et a sede magnitudinis tuæ, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te :● scit enim illa omnia, et intelligit, et deducet me in operibus meis sobrie, et custodiet me in sua potentia.● Et erunt accepta opera mea, et disponam populum tuum juste, et ero dignus sedium patris mei.● Quis enim hominum poterit scire consilium Dei ? aut quis poterit cogitare quid velit Deus ?● Cogitationes enim mortalium timidæ, et incertæ providentiæ nostræ ;● corpus enim quod corrumpitur aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem.● Et difficile æstimamus quæ in terra sunt, et quæ in prospectu sunt invenimus cum labore : quæ autem in cælis sunt, quis investigabit ?● Sensum autem tuum, quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis,● et sic correctæ sint semitæ eorum qui sunt in terris, et quæ tibi placent didicerint homines ?● Nam per sapientiam sanati sunt quicumque placuerunt tibi, Domine, a principio.●
Sapientia 9
book root: 125e6dde…1d014d chapter root: 85e98bb6…cdfc5a