Tobias ex tribu et civitate Nephthali (quæ est in superioribus Galilææ supra Naasson, post viam quæ ducit ad occidentem, in sinistro habens civitatem Sephet)● cum captus esset in diebus Salmanasar regis Assyriorum, in captivitate tamen positus, viam veritatis non deseruit,● ita ut omnia quæ habere poterat, quotidie concaptivis fratribus, qui erant ex ejus genere, impertiret.● Cumque esset junior omnibus in tribu Nephthali, nihil tamen puerile gessit in opere.● Denique, cum irent omnes ad vitulos aureos quos Jeroboam fecerat rex Israël, hic solus fugiebat consortia omnium.● Sed pergebat in Jerusalem ad templum Domini, et ibi adorabat Dominum Deum Israël, omnia primitiva sua et decimas suas fideliter offerens,● ita ut in tertio anno proselytis et advenis ministraret omnem decimationem.● Hæc et his similia secundum legem Dei puerulus observabat.● Cum vero factus esset vir, accepit uxorem Annam de tribu sua, genuitque ex ea filium, nomen suum imponens ei :● quem ab infantia timere Deum docuit, et abstinere ab omni peccato.● Igitur, cum per captivitatem devenisset cum uxore sua et filio in civitatem Niniven cum omni tribu sua● (cum omnes ederent ex cibis gentilium), iste custodivit animam suam, et numquam contaminatus est in escis eorum.● Et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo, dedit illi Deus gratiam in conspectu Salmanasar regis,● et dedit illi potestatem quocumque vellet ire, habens libertatem quæcumque facere voluisset.● Pergebat ergo ad omnes qui erant in captivitate, et monita salutis dabat eis.● Cum autem venisset in Rages civitatem Medorum, et ex his quibus honoratus fuerat a rege, habuisset decem talenta argenti :● et cum in multa turba generis sui Gabelum egentem videret, qui erat ex tribu ejus, sub chirographo dedit illi memoratum pondus argenti.● Post multum vero temporis, mortuo Salmanasar rege, cum regnaret Sennacherib filius ejus pro eo, et filios Israël exosos haberet in conspectu suo,● Tobias quotidie pergebat per omnem cognationem suam, et consolabatur eos, dividebatque unicuique, prout poterat, de facultatibus suis :● esurientes alebat, nudisque vestimenta præbebat, et mortuis atque occisis sepulturam sollicitus exhibebat.● Denique cum reversus esset rex Sennacherib, fugiens a Judæa plagam quam circa eum fecerat Deus propter blasphemiam suam, et iratus multos occideret ex filiis Israël, Tobias sepeliebat corpora eorum.● At ubi nuntiatum est regi, jussit eum occidi, et tulit omnem substantiam ejus.● Tobias vero cum filio suo et cum uxore suo fugiens, nudus latuit, quia multi diligebant eum.● Post dies vero quadraginta quinque occiderunt regem filii ipsius,● et reversus est Tobias in domum suam, omnisque facultas ejus restituta est ei.●
Tobiae 1
book root: bfedd3a6…689d1a chapter root: b7634954…bfd8d8