Tunc vocavit ad se Tobias filium suum, dixitque ei : Quid possumus dare viro isti sancto, qui venit tecum ?● Respondens Tobias, dixit patri suo : Pater, quam mercedem dabimus ei ? aut quid dignum poterit esse beneficiis ejus ?● Me duxit et reduxit sanum, pecuniam a Gabelo ipse recepit, uxorem ipse me habere fecit, et dæmonium ab ea ipse compescuit : gaudium parentibus ejus fecit, meipsum a devoratione piscis eripuit, te quoque videre fecit lumen cæli, et bonis omnibus per eum repleti sumus. Quid illi ad hæc poterimus dignum dare ?● Sed peto te, pater mi, ut roges eum, si forte dignabitur medietatem de omnibus quæ allata sunt, sibi assumere.● Et vocantes eum, pater scilicet et filius, tulerunt eum in partem : et rogare cœperunt ut dignaretur dimidiam partem omnium quæ attulerant acceptam habere.● Tunc dixit eis occulte : Benedicite Deum cæli, et coram omnibus viventibus confitemini ei, quia fecit vobiscum misericordiam suam.● Etenim sacramentum regis abscondere bonum est : opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est.● Bona est oratio cum jejunio, et eleemosyna magis quam thesauros auri recondere :● quoniam eleemosyna a morte liberat, et ipsa est quæ purgat peccata, et facit invenire misericordiam et viam æternam.● Qui autem faciunt peccatum et iniquitatem, hostes sunt animæ suæ.● Manifesto ergo vobis veritatem, et non abscondam a vobis occultum sermonem.● Quando orabas cum lacrimis, et sepeliebas mortuos, et derelinquebas prandium tuum, et mortuos abscondebas per diem in domo tua, et nocte sepeliebas eos, ego obtuli orationem tuam Domino.● Et quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te.● Et nunc misit me Dominus ut curarem te, et Saram uxorem filii tui a dæmonio liberarem.● Ego enim sum Raphaël angelus, unus ex septem qui adstamus ante Dominum.● Cumque hæc audissent, turbati sunt, et trementes ceciderunt super terram in faciem suam.● Dixitque eis angelus : Pax vobis : nolite timere.● Etenim cum essem vobiscum, per voluntatem Dei eram : ipsum benedicite, et cantate illi.● Videbar quidem vobiscum manducare et bibere : sed ego cibo invisibili, et potu qui ab hominibus videri non potest, utor.● Tempus est ergo ut revertar ad eum qui me misit : vos autem benedicite Deum, et narrate omnia mirabilia ejus.● Et cum hæc dixisset, ab aspectu eorum ablatus est, et ultra eum videre non potuerunt.● Tunc prostrati per horas tres in faciem, benedixerunt Deum : et exsurgentes narraverunt omnia mirabilia ejus.●
Tobiae 12
book root: bfedd3a6…689d1a chapter root: d1a4c716…db301b