Aperiens autem Tobias senior os suum, benedixit Dominum, et dixit : Magnus es, Domine, in æternum, et in omnia sæcula regnum tuum :● quoniam tu flagellas, et salvas ; deducis ad inferos, et reducis : et non est qui effugiat manum tuam.● Confitemini Domino, filii Israël, et in conspectu gentium laudate eum :● quoniam ideo dispersit vos inter gentes quæ ignorant eum, ut vos enarretis mirabilia ejus, et faciatis scire eos quia non est alius deus omnipotens præter eum.● Ipse castigavit nos propter iniquitates nostras, et ipse salvabit nos propter misericordiam suam.● Aspicite ergo quæ fecit nobiscum, et cum timore et tremore confitemini illi : regemque sæculorum exaltate in operibus vestris.● Ego autem in terra captivitatis meæ confitebor illi : quoniam ostendit majestatem suam in gentem peccatricem.● Convertimini itaque peccatores, et facite justitiam coram Deo, credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam.● Ego autem et anima mea in eo lætabimur.● Benedicite Dominum omnes electi ejus : agite dies lætitiæ, et confitemini illi.● Jerusalem civitas Dei, castigavit te Dominus in operibus manuum tuarum.● Confitere Domino in bonis tuis, et benedic Deum sæculorum : ut reædificet in te tabernaculum suum, et revocet ad te omnes captivos, et gaudeas in omnia sæcula sæculorum.● Luce splendida fulgebis, et omnes fines terræ adorabunt te.● Nationes ex longinquo ad te venient, et munera deferentes adorabunt in te Dominum, et terram tuam in sanctificationem habebunt :● nomen enim magnum invocabunt in te.● Maledicti erunt qui contempserint te, et condemnati erunt omnes qui blasphemaverint te : benedictique erunt qui ædificaverint te.● Tu autem lætaberis in filiis tuis, quoniam omnes benedicentur, et congregabuntur ad Dominum.● Beati omnes qui diligunt te, et qui gaudent super pace tua.● Anima mea, benedic Dominum, quoniam liberavit Jerusalem civitatem suam a cunctis tribulationibus ejus Dominus Deus noster.● Beatus ero si fuerint reliquiæ seminis mei ad videndam claritatem Jerusalem.● Portæ Jerusalem ex sapphiro et smaragdo ædificabuntur, et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum ejus.● Ex lapide candido et mundo omnes plateæ ejus sternentur, et per vicos ejus alleluja cantabitur.● Benedictus Dominus, qui exaltavit eam, et sit regnum ejus in sæcula sæculorum super eam. Amen.●
Tobiae 13
book root: bfedd3a6…689d1a chapter root: 791ce611…23021a